Pater noster Pater noster qui es in caelis,santificetur nomen tuum,adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Ave Maria Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen. Gloria Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. (Al termine di ogni decina del Santo Rosario) O Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne Inferni, deduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime ìndigent misericordia tua. Credo (simbolo apostolico) Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae; et in Iesum Christum, Filium Eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus; descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis; ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen. Angele Dei Angele Dei, qui custos es mei, me tibi commissum a pietate superna, illumina, custodi, rege et guberna. Amen. Requiem Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Requiescant in pace. Amen. Salve Regina Salve Regina, Mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra, salve! Ad te clamamus, exules filii Evae; Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, Advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis, post hoc exilium, ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. Angelus – V. Angelus Domini nuntiavit Mariae. – R. Et concepit de Spiritu Sancto. Ave Maria – V. Ecce ancilla Domini. – R. Fiat mihi secundum verbum tuum. Ave Maria – V. Et Verbum caro factum est. – R. Et habitavit in nobis. Ave Maria – V. Ora pro nobis Sancta Dei Genetrix. – R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus Gratiam tuam, quaesumus, Domine, menti-bus nostris infunde; ut qui angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem, ad resur-rectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen. 3 Gloria Patri, Angele Dei, Requiem aeternam. Regina caeli Regina caeli, laetare, alleluia, quia quem meruisti portare, alleluia, resurrexit, sicut dixit, alleluia, ora pro nobis Deum, alleluia. – V. Gaude et laetare Virgo Maria, alleluia. – R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia. Oremus Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Jesu Christi, mundum laetificare dignatus es, praesta, quaesumus, ut per eius Genitricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen. 3 Gloria Patri, Angele Dei, Requiem Aeternam. Magnificat Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo; quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui Potens est, et sanctum nomen eius; et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in bracchio suo, dispersit superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Suscepit Israel, puerum suum, recordatus misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Tota pulchra Tota pulchra es Maria et macula originalis non est in te Tu gloria Jerusalem Tu laetitia Israel Tu honorificentia populi nostri Tu advocata peccatorum O Maria, o Maria, Virgo prudentissima, Mater clementissima Ora pro nobis Iesum, Intercede pro nobis ad Dominum Iesum Christum. Litanie Lauretane Kyrie eleison Kyrie eleison Christe eleison Christe eleison Kyrie eleison Kyrie eleison Christe audi nos Christe audi nos Christe exaudi nos Christe exaudi nos Pater de caelis Deus miserere nobis Fili, Redemptor mundi, Deus miserere nobis Spiritus Sancte, Deus miserere nobis Sancta Trinitas unus Deus miserere nobis Sancta Maria ora pro nobis Sancta Dei Genitrix ora pro nobis Sancta Virgo Virginum ora pro nobis Mater Christi ora pro nobis Mater Ecclesiae ora pro nobis Mater divinae gratiae ora pro nobis Mater purissima ora pro nobis Mater castissima ora pro nobis Mater inviolata ora pro nobis Mater intemerata ora pro nobis Mater amabilis ora pro nobis Mater admirabilis ora pro nobis Mater boni consilii ora pro nobis Mater Creatoris ora pro nobis Mater Salvatoris ora pro nobisMater misericordiae ora pro nobis Virgo prudentissima ora pro nobis Virgo veneranda ora pro nobis Virgo praedicanda ora pro nobis Virgo potens ora pro nobis Virgo clemens ora pro nobis Virgo fidelis ora pro nobis Speculum justitiae ora pro nobis Sedes sapientiae ora pro nobis Causa nostrae laetitiae ora pro nobis Vas spirituale ora pro nobis Vas honorabile ora pro nobis Vas insigne devotionis ora pro nobis Rosa mystica ora pro nobis Turris davidica ora pro nobis Turris eburnea ora pro nobis Domus aurea ora pro nobis Foederis arca ora pro nobis Janua caeli ora pro nobis Stella matutina ora pro nobis Salus infirmorum ora pro nobis Refugium peccatorum ora pro nobis Consolatrix afflictorum ora pro nobis Auxilium christianorum ora pro nobis Regina angelorum ora pro nobis Regina patriarcharum ora pro nobis Regina prophetarum ora pro nobis Regina apostolorum ora pro nobis Regina martyrum ora pro nobis Regina confessorum ora pro nobis Regina virginum ora pro nobis Regina sanctorum omnium ora pro nobis Regina sine labe originali concepta ora pro nobis Regina in caelum assumpta ora pro nobis Regina sacratissimi Rosarii ora pro nobis Regina familiae ora pro nobis Regina pacis ora pro nobis Agnus Dei, qui tollis peccata mundi parce nobis, Domine Agnus Dei, qui tollis peccata mundi exaudi nos, Domine Agnus Dei, qui tollis peccata mundi miserere nobis – V. Ora pro nobis, Sancta Dei genitrix. – R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus Concede nos famulos tuos, quaesumus Domine, mentis et corporis sanitatem gaudere; et gloriosa intercessione Beatae semper Virginis Mariae, a praesenti liberari tristitia et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum. Amen. |
Padre nostro Padre nostro che sei nei cieli, sia santificato il Tuo nome, venga il Tuo regno, sia fatta la Tua volontà, come in Cielo così in terra. Dacci oggi il nostro pane quotidiano, e rimetti a noi i nostri debiti, come noi li rimettiamo ai nostri debitori, e non ci indurre in tentazione, ma liberaci dal male.Ave Maria Ave Maria, piena di grazia, il Signore è con te, tu sei la benedetta fra le donne e benedetto è il frutto del tuo seno, Gesù. Santa Maria, Madre di Dio, prega per noi peccatori, adesso e nell’ora della nostra morte. Amen. Gloria (Al termine di ogni decina del Santo Rosario) Credo (simbolo apostolico) Angelo di Dio Eterno riposo Salve Regina Angelus Regina del Cielo Magnificat Tota pulchra Litanie Lauretane |